monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 54, 9
Neque vero haec dicens, condemno cibos, quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione; sed iuvenibus et puellis incentiva aufero voluptatum. Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuveniles medullae vino plenae, et dapibus inflammatae. Avaritia calcatur a plerisque, et cum marsupio deponitur. Maledicam linguam indictum emendat silentium. Cultus corporis et habitus vestium, unius horae spatio commutatur. Omnia alia peccata extrinsecus sunt; et quod foris est, facile abiicitur. Sola libido insita a Deo, ob liberorum procreationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in vitium, et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere. Grandis igitur virtutis est, et sollicitae diligentiae, superare quod nata sis: in carne, non carnaliter vivere: tecum pugnare quotidie, et inclusum hostem Argi (ut fabulae ferunt) centum oculis observare. Hoc est quod Apostolus verbis aliis loquebatur: 'Omne peccatum quod fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur in corpus suum peccat' . Aiunt medici et qui de humanorum corporum scripsere naturis, praecipueque Galenus in libris, quorum titulus περὶ Ὑγιεινῶν , puerorum et iuvenum, ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere, et noxios esse his aetatibus cibos, qui calorem augeant; sanitatique conducere frigida quaeque in esu et potu sumere. Sicut e contrario senibus, qui pituita laborant et frigore, calidos cibos, et vetera vina prodesse. Unde et Salvator: 'Attendite, inquit, vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis huius vitae' . Et Apostolus: 'Nolite inebriari vino, in quo est luxuria' . Nec mirum hoc figulum sensisse de vasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam Comicus, cuius finis est humanos mores nosse atque describere, dixerit: Sine Cerere et Libero friget Venus. (TERENT. in Eunuc.